monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXVIII <<<     >>> XXX

Caput XXIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Habet itaque omnis familia summi et veri Dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium vel labentium constitutam, vitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur aut emendatur.
2 Illi vero, qui probitati eius insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala devenerit: Ubi est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint dii eorum, cum talia patiuntur, pro quibus evitandis eos vel colunt vel colendos esse contendunt.
3 Nam ista respondet: Deus meus ubique praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit adesse secretus, abesse non motus; ille cum me adversis rebus exagitat, aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus servat; vos autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de diis vestris, quanto minus de Deo meo, qui "terribilis est super omnes deos, quoniam <omnes> dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit."